Papa FranciscusVerified account

@Pontifex_ln

Tuus adventus in paginam publicam Papae Francisci breviloquentis optatissimus est.

Ex Civitate Vaticana
Joined November 2012

@Pontifex_ln is blocked

Are you sure you want to view these Tweets? Viewing Tweets won't unblock @Pontifex_ln.

  1. Amor denique est lux unica quae mundum obscurum indesinenter illuminat.

  2. Hortor vos ut tota vita, sive privata sive publica, Evangelium testificemini largiter, communiter, serviliter.

  3. Iubilaeum unum annum celebratur per quem misericordia Dei quotidie utimur ut toti simus sancti.

  4. Dominus hortatur nos ut tales simus qui veritate, pulchritudine ac potentia praecellamus Evangelii quod vitam transformat nostram.

  5. Fides christiana est donum, Baptismate acceptum, quod potestatem facit congrediendi cum Deo.

  6. Misericordia, cum Deum coniungat cum homine, via est quae cor aperit nostrum spei amoris quo Deus nos valde amat.

  7. Misereri significat persistere in operibus caritatis sine cura tuae utilitatis.

  8. Quandocumque transimus limen Portae Sanctae, confidamus gratiae Dei, qui vitam transformabit nostram.

  9. Cura migrantium multum ponderat homines, quam tamen non possumus quin omnes habeamus.

  10. Siquidem corda nostra reseramus misericordiis Dei, Ipse nos misericordiores efficit.

  11. Iesus demonstrat Deum non destructione pollere sed amore; immo iustitia Eius non ultio sed venia est.

  12. Unusquisque christianus est “christophorus”, videlicet lator Christi.

  13. Surrexit Christus vere! Amor vicit odium, vita superavit mortem, expulit lux tenebras.

  14. Agere Pascha implicat fodere in mysteriis Iesu mortui vivique pro nobis.

  15. Crux Iesu Verbum est quo Deus respondit malo

  16. Imprime, Domine, cordibus nostris fidem, spem, caritatem sensumque doloris peccatorum nostrorum.

  17. Iesus amavit nos. Iesus amat nos. Immenso, infinito, perpetuo amore.

  18. Oleo laetitiae uncti ad Evangelii gaudium transmittendum.

  19. Deo misericordiarum commendo omnes qui vitam amiserunt.

  20. Mea vita, meus mos, mea vivendi ratio signum sint certum Deum nobis esse proximum.

Loading seems to be taking a while.

Twitter may be over capacity or experiencing a momentary hiccup. Try again or visit Twitter Status for more information.

    You may also like

    ·